monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 26
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXV. Quod sicut cerebro, humiditatem a visceribus trahenti, omnes corporis venae calorem administrant, ita et soli rorem et pluviam interdum diffundenti superiores circuli ne a calore deficiant ignibus suis assistunt, et quod secundum ista concordiae vel dissonantiae inter animam et carnem inveniantur. <<<     >>> XXVII. Quia vas cerebri superioris ignis solem accendentis vicem teneat, et humor aquosi aeris eiusdem solis et calori temperamentum, et cursui terminum ne subiecta concremet praebeat, et quomodo secundum haec anima sub potestate Dei et iudicio posita, et rationalitate sibi indita discrete et se et corpus suum in omnibus regere debeat.

XXVI. Quod sicut cerebrum et intestina dum humoribus redundant purgatione indigent, ita etiam aer et terra tempore autumni, ille per fila longa et coagulata, haec per spumam sordidam quibusdam locis purgari videantur, et quod eodem modo caro veneria exsudatione exsiccari, anima poenitentiae labore expiari comprobetur.

1 Cerebrum etiam impletum ex se rheuma spumat, visceraque cum impleta fuerint egestionem faciunt, et ista frequenter in homine sunt, sicut et humor et calor super terram descendunt, eamque germinare faciunt, sed postquam fructus ipsius maturitatem pleniter acceperint, humor et calor sursum retrahuntur.
2 Quapropter in initio frigoris cum hiems appropinquare videtur, aer sursum tendit, et de calore solis aliqua parte coagulatur, qui sicut fila se prolongando volare, et tunc etiam de superiori humiditate terra mollescit, et sordidam spumam evomit; similiter cum officia carnis implentur, caro sudorem emittit; et sic in ipsa delectatio exoritur, et deinde homo per gustum delectationis operari incipit.
3 Sed cum anima in scientia sua senserit secundum voluntatem et concupiscentiam carnis se opera fecisse, carni multoties afflictionem peccatorum inspirat, quia malum operata est, et deinde a concupiscentia carnis se subtrahit, ne peccatum sciat, et ita etiam corpus optat a peccatis abstinere.
4 Et anima nequaquam omittit quin corpus affligat, et asperitatem de factis peccatis ei inferat, et ideo in afflictione homo semper est, ita scilicet ut anima querelam contra carnem habeat, et caro delectationem nutriat; quapropter et in opere peccati velut in egestione malum cognoscitur.
5 Anima quippe multoties in delectatione carnis operatur, quam postea repudiat, sicut etiam humore et calore terra tacta inutiles et utiles herbas germinat.
6 Ac etiam cum peccatorum diuturna consuetudo peccata homini infesta facit, tunc anima corpori multoties inspirat, quatenus poenitentiam illorum a Deo quaerat, velut etiam humor et calor sursum saepius retrahuntur, et sic in medio istorum homo et malum et bonum operatur.
7 Aliquando etiam cum caro hominis delectationem suam inspicit, anima ad calorem rationalitatis se extendit, quamvis per terrenam inhabitationem saepius impediatur, quoniam cum per fortitudinem corpus coagulationem conceptionis suae retractat peccando, tunc rationalis anima refrigescit carni consentiendo.
8 Sed tamen deinde eadem anima ad rationalitatem se sursum extendit, cui et prava opera exponens cor hominis etiam tangit, et illud gemere et lacrymari facit, et hoc modo carnem superat, ita ut corpus pro viribus animae effectum peccatorum non perficiat, sed de superiore rore sancti Spiritus tactum pristinam duritiam deponat, et peccata sua considerans, illa quasi pro luto computet.

hlw17.473